top of page

At vero Rutulis inpar ea pugna videri iamdudum et vario misceri pectora motu; tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis. Adiuvat incessu tacito progressus et aram suppliciter venerans demisso lumine Turnus tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor. Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit sermonem et volgi variare labantia corda, in medias acies, formam adsimulata Camerti, cui genus a proavis ingens clarumque paternae nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis, in medias dat sese acies haud nescia rerum rumoresque serit varios ac talia fatur: 'Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam obiectare animam? Numerone an viribus aequi non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt fatalesque manus, infensa Etruria Turno: vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, succedet fama vivusque per ora feretur: nos patria amissa dominis parere superbis cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.' Talibus incensa est iuvenum sententia dictis iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur; ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur infectum et Turni sortem miserantur iniquam. His aliud maius Iuturna adiungit et alto dat signum caelo, quo non praesentius ullum turbavit mentes Italas monstroque fefellit. Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra litoreas agitabat aves turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres convertunt clamore fugam, mirabile visu, aetheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec vi victus et ipso pondere defecit, praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio penitusque in nubila fugit. Tum vero augurium Rutuli clamore salutant expediuntque manus; primusque Tolumnius augur 'Hoc erat, hoc, votis,' inquit, 'quod saepe petivi. Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum corripite, O miseri, quos improbus advena bello territat invalidas ut aves et litora vestra vi populat: petet ille fugam penitusque profundo vela dabit. Vos unanimi densete catervas et regem vobis pugna defendite raptum.' Dixit et adversos telum contorsit in hostis procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes turbati cunei calefactaque corda tumultu. Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum corpora constiterant contra, quos fida crearat una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo balteus et laterum iuncturas fibula mordet egregium forma iuvenem et fulgentibus armis transadigit costas fulvaque effundit harena. At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant Troes Agyllinique et pictis Arcades armis: sic omnis amor unus habet decernere ferro. Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus pulsatos referens infecto foedere divos. Infrenant alii currus aut corpora saltu subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.Messapus regem regisque insigne gerentem, Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, adverso proterret equo: ruit ille recedens et miser oppositis a tergo involvitur aris in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur: 'Hoc habet, haec melior magnis data victima divis.' Concurrunt Itali spoliantque calentia membra. Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti occupat os flammis: olli ingens barba reluxit nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus caesariem laeva turbati corripit hostis inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum: sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum pastorem primaque acie per tela ruentem, ense sequens nudo superimminet: ille securi adversi frontem mediam mentumque reducta disicit et sparso late rigat arma cruore. Olli dura quies oculos et ferreus urgetsomnus, in aeternam conduntur lumina noctem.At pius Aeneas dextram tendebat inermem nudato capite atque suos clamore vocabat:'Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit? O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes compositae leges; mihi ius concurrere soli; me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.'Has inter voces, media inter talia verba ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, adtulerit: pressa est insignis gloria facti. nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam. Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit turbatosque duces, subita spe fervidus ardet: poscit equos atque arma simul saltuque superbus
emicat in currum et manibus molitur habenas.Multa virum volitans dat fortia corpora Leto, semineces volvit multos aut agmina curru proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis bella movens immittit equos; illi aequore aperto ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans; spargit rapida ungula rores sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena.Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis, vel conferre manum vel equo praevertere ventos. Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; illum Tydides alio pro talibus ausis adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis. Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante levi iaculo longum per inane secutus sistit equos biiugis et curru desilit atque semianimi lapsoque supervenit et pede collo impresso dextrae mucronem extorquet et alto fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit: 'En agros et quam bello, Troiane, petisti, Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.' Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit. Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten. Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo: sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum, et cristam adverso curru quatit aura volantem. Non tulit instantem Phegeus animisque frementem: obiecit sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum dextra detorsit equorum. Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum lancea consequitur rumpitque infixa bilicem loricam et summum degustat volnere corpus. Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem ibat et auxilium ducto mucrone petebat: cum rota praecipitem et procursu concitus axis impulit effunditque solo, Turnusque secutus imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.

THE BOX SHOW

bottom of page