top of page

Success! Message received.

The Box Show

Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus. Saevit et infracta luctatur arundine telum eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit ense secent lato vulnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant. Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam cui captus amore ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas. Ille ut depositi proferret fata parentis, scire potestates herbarum usumque medendi maluit et mutas agitare inglorius artes. Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo subvenit; et saevus campis magis ac magis horror crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum stare vident: subeunt equites, et spicula castris densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo; non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae: hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo, detulit; hoc fusum labris splendentibus amneminficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx ignorans, subitoque omnis de corpore fugit quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis; iamque secuta manum nullo cogente sagitta excidit, atque novae rediere in pristina vires.'Arma citi properate viro! Quid statis?' Iapyx conclamat primusque animos adcendit in hostem. 'Non haec humanis opibus, non arte magistra proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat: maior agit deus atque opera ad maiora remittit.' Ille avidus pugnae suras incluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascaniumfusis circum complectitur armissummaque per galeam delibans oscula fatur: 'Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet. Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.' Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, telum immane manu quatiens; simul agmine denso Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis turba fluit castris: tum caeco pulvere campus miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. Vidit ab adverso venientis aggere Turnus, videre Ausonii, gelidusque per ima cucurritossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinosaudiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit. Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium; miseris heu praescia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late; ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: talis in adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, primus in adversos telum qui torserat hostis. Tollitur in caelum clamor, versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros. Ipse neque aversos dignatur sternere Morti nec pede congressos aequo nec tela ferentis insequitur: solum densa in caligine Turnum vestigat lustrans, solum in certamina poscit. Hoc concussa metu mentem Iuturna virago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone relinquit: ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. Nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque volans obit omnia curru iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem nec conferre manum patitur, volat avia longe. Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes vestigatque virum et disiecta per agmina magna voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptavit equorum, aversos totiens currus Iuturna retorsit. Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu, diversaeque vocant animum in contraria curae. Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat lenta levis cursu praefixa hastilia ferro, horum unum certo contorquens dirigit ictu. Substitit Aeneas et se collegit in arma, poplite subsidens; apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit vertice cristas. Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus, diversos ubi sensit equos currumque referri, multa Iovem et laesi testatus foederis aras iam tandem invadit medios et Marte secundo terribilis saevam nullo discrimine caedem suscitat irarumque omnis effundit habenas. Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes diversas obitumque ducum, quos aequore toto inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, expediat? Tanton placuit concurrere motu.Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum transadigit costas et cratis pectoris ensem. Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat. Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque genus Peridiae, hic fratres Lycia missos et Apollinis agris et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota potentum munera conductaque pater tellure serebat. Ac velut immissi diversis partibus ignes arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt quisque suum populatus iter: non segnius ambo Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci pectora, nunc totis in Volnera viribus itur. Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter provolvere rotae, crebro super ungula pulsu incita nec domini memorum proculcat equorum. Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi occurrit telumque aurata ad tempora torquet: olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu eripuit Turno. Nec di texere Cupencum Aenea veniente sui: dedit obvia ferro pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campioppetere et late terram consternere tergoOccidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida, Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.Totae adeo conversae acies, omnesque Latini,omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae, pro se quisque viri summa nituntur opum vi: nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.

bottom of page